Baixe o app para aproveitar ainda mais
Prévia do material em texto
CAPITVLVM VNVM ET VICESIMVM • l.-.-::;;;;. , . � & . - PVGNA DISCIPVLORVM I Ecce puer qui e ludo domum revertitur. Quis est hic puer? Marcus est, sed difficile est eum cognoscere, nam sordidus est et sanguis de naso eius fluit. Hodie mane vestimenta Marci munda erant atque tam candida quam 5 nix nova, nunc vero sordida et umida sunt. Cur vestis Marci umida est? Vestis umida est, quod Marcus per imbrem ambulavit. Nec modo Marcus, sed etiam Titus et Sextus per imbrem ambulaverunt. Omnes discipuli vestimentis umidis domum revertuntur. 10 Sed cur sanguis de naso fluit Marco? Sanguis ei de naso fluit, quod Marcus a Sexto pulsatus est. Nonne Marcus Sextum pulsavit? Primum Sextus os Marc! pugno pulsavit, deinde Marcus et Titus Sextum pul saverunt. Sextus, qui maior est quam ceteri discipuli, 15 cum Marco et Tito pugnavit et ab us pulsatus est. Pueri pugnaverunt in via angusta quae ltisculo ad vnIam liilii fert. CAP. XXI rnundus -a -urn = purus candidus -a -urn = albus (ut nix) vestis -is f = vestirnenta Marcus a Sexto pulsitus est (pass) = Sextus Marcum pulsivit (act) pugnire curn = pugnare contra angustus -a -urn ++ latus via fert = via ducit (ad) 163 CAP. XXI genu -us n,pl genua -uum humus -if = terra; humi (/oc) = in humo genu� ) I • I f cruor -Oris m = sanguis con-spicere -io = videre meus mius, voc mi mi! cornua �� JfJ[j bOs bovis mff cornu -us n (dicl lV): sing plar nOm cornu cornua ace cornu cornua gen cornUs cornu� dal cornu cornibus abl cornu cornibus 164 Non modo vestis, sed etiam facies et manus et genua Marci sordida sunt. Cur tarn sordidus est puer? Sordi dus est quod hunU iacuit; humus enim propter imbrem 20 umida et sordida est. Et Marcus et Sextus humi iacue runt. Primum Marcus iacuit sub Sexto. Titus vero Mar cum vociire audivit ac Sextum oppugnavit. Mox Sextus ipse humi iacens a duobus pueris pulsatus est; magna vOCe patrem et matrem vocavit, nee vero parentes eum 25 audiverunt: vox Sexti a nullo praeter pueros audita est. Marcus atrium intrans non statim ii patre suo cognos- I/ citur, sed cum primum filius patrem salutavit, IUlius vocem filii cognoscit. Tum cruorem in facie eius conspi- ciens exclamat pater: "0 nU fili! Quis te pulsavit?" 30 Marcus: "Bos iratus cornu me pulsavit!" IUlius: "Id verum non est! Is qui te pulsavit cornua non gerit. A quo pulsatus es?" Marcus: "A Sexto pulsatus sum." IUlius: "Intellegebam te non cornibus, sed pugnis 35 pulsatum esse. At cur tu pulsatus es? Certe non sine causa Sextus te pulsavit. Incipe ab initio: iIIe primum a te pulsatus est!" Marcus: "Minime! Primum iIIe me pugno pulsavit sine causa, deinde ego ilium pulsavi!" Iulius: "rune solus Sextum pUlsavisti?" Marcus: "Ego et Titus eum pulsavimus." I IUlius: "Quid? Vos duo unum pulsavistis? Duo cum uno pugnavistis?" 40 CAP. XXI 45 Marcus se et Titum excusare conatur: "At pugnavi- ex-cusare +-+ accUsire mus cum puero maiore. Solus Sextum vincere non pos- sum, nam is multo maior ac validior est quam ego. Sextus tarn validus est quam bOs!" lulius: "Et tu tarn sordidus es quam porcus! Cur sor- 50 dida est vestis tua nova? Humine iacuisti?" Marcus: "Humi iacui: Sextus me tenuit. Sed is quo que humi iacuit: nos eum tenuimus!" liilius: "lam satis audivi de pugna vestra indigna. Nam certe non decet pulsare puerum minorem, sed 55 duos pueros cum uno pugnare indignissimum est - hoc nullo modo excusari potest! Noli mihi plus narrare de hac re! Age, i in cubiculum tuum ac muta vestimen tal Davus tibi alia vestimenta dabit." Marcus Davum sequitur in cubiculum, ubi cruorem 60 et sordes e facie, manibus, genibus lavat ac vestimenta mutat. Puer vestem sordidam ponit aliamque vestem mundam et candidam induit. Interim Aemilia atrium intrat. Mater familias statim sordes et vestigia Marci in solo conspicit et "Sordidum 65 est hoc solum! " inquit, "Aliquis pedibus sordidis in solo mundo ambulavit! Quis per ostium intravit? aliquis e familia nostra?" "Porcus intravit!" ait lulius. Aemilia: "Quid ais?" 70 lulius: "'Porcum intravisse' aio." Aemilia: "Ain' tu? Porcusne atrium intravit?" �� 4Y� � 7 ' � � porcus -i m humi-ne pugna -aef < pugniire in-dignus -a -um = non dignus non decet = indignum est sordes -iumfpl (vestem) p6nere +-+ induere interim = dum haec aguntur solum -i n ali-quis (: nescio quis) ali-quid (: nescio quid) ait = dicit iiio ais ait iiiunt ain'? = ais-ne? 165 CAP. XXI post-quam +-+ ante quam lUdo-ne sum fui es fuisti est Cuit esse fuisse falsus -a -um +-+ verus mentiri = falsum dicere multa (n pt) = multae res cetera (n pt) = c:eterae res nos, dat nObis qui de causa? = de qui causa? = clir? omnia (n pt) = omnes res (- nihil) credere = verum esse putire 166 Iiilius: "'Porcus' qUI intravit est tuus Marcus filius!" liilius 'Marcum intravisse' dIcit, at non dIcit 'eum a Sexto pulsatum esse et humI iacuisse. ' Aemilia, quae iam intellegit puerum sordidum a pa- 75 tre 'porcum' appellatum esse, "Ubi est Marcus?" in quit, "Ciir nondum me salfitavit?" Iiilius: "Marcus lavatur et vestem mutat." Marcus, postquam vestem miitavit, mundus redit et III matrem saliitat. 80 "Salve, mI filII " inquit mater, "Bonus es puer, quod statim vestem miitavisti. In hidone quoque bonus puer fuistI?" Marcus: "Profecto bonus puer fuI, mater. Laudatus sum a magistro. " Marcus dIcit 'se bonum puerum fuisse 85 et laudatum esse', quamquam puer improbus fuit et a magistro verberatus est. Quod dIcit non verum, sed falsum est: Marcus mentltur. Iiilius: "Quid magister vos docuit hodie?" Marcus: "Multa nos docuit: legere et scrIbere et com- 90 putare et cetera. PrImum magister nobis aliquid recita vit, nescio quid: nihil enim audIvi praeter initium! " Marcus dicit 'se nihil audivisse praeter initium', id quod verum est. Aemilia: "Qua de causa non omnia audivistI?" 95 Iiilius: "Hahae! Magistro recitante, Marcus dormi vit!" liilius 'Marcum dOrmlvisse' dicit, nee vero mater id credit. CAP. XXI Aemilia: "Audisne, Marce? Pater dicit 'te in liido 100 dormivisse' ! Nonne falsum est quod dicit pater? Num tii vere in liido dormivisti?" Marcus: "Ita est ut dicit pater. Nec vero ego solus dormivi: omnes dormivimus!" Aemilia: "Ain' vero? In liido dormivistis? Mali disci- 105 puli fuistis! Nonne piiniti estis a magistro?" Marcus: "Certe mali discipuli fuimus ac piiniti su mus: omnes verberati sumus a magistro. Adhiic mihi dolet tergum. Sed paulo post magister lineras meas laudavit. Tabellam vobis ostendam. Ecce tabella mea." HO Marcus parentibus non suam, sed alienam tabellam ostendit. Cuius est ea tabella? Sexti est: Marcus enim tabellas eorum miitavit inter pugnam! Non Marcus, tabella -ae f = parva tabula vos, dat vobis sed Sextus scripsit lineras quae in ea tabella leguntur. scrips- < scribs- Aemilia vero, quae tabellam Marci esse credit, a filio HS suo improbO fallitur. Non difficile est matrem Marci fallere! 120 Aemilia: "Tune ipse has lineras pu1cherrimas scrip sisti?" Marcus: "Ipse scripsi profecto. Mihi crede!" Marcus mentitur; nam id quod Marcus 'se ipsum credere + dat: mihi crede! = crede id quod dico! scripsisse' dicit, a Sexto scriptum est. Sed Aemilia, script- < scribt quae litteras a Marco scriptas esse credit, "Aspice, IUli!" inquit, "Marcus ipse haec scripsit et a magistro haec (npl) = hae res laudatus est. Quid dixit magister, Marce? Narra nobis dix- < dies- 125 omnia!" 167 CAP. XXI dubitire = incertus esse; dubitire (de) ++ cre dere sumps- < sums- faIsi! (n pi) = res faIsae 168 Marcus iterum mentitur: "Dixit 'me pulcherrime et rectissime scripsisse'." (Nos vero scimus magistrum aliud dixisse!) IUlius, qui Marcum discipulum pigerrimum esse scit, iam de verbis eius dubitare incipit. Aemilia vero nihil 130 dubitat, sed omnia credit!Aemilia: "ateri discipuli nonne recte scripserunt?" Marcus: "Minime! Titus et Sextus prave scripserunt et mali discipuli fuerunt, nec a magistro laudati sunt. Ego solus laudatus sum!" IUlius: "Vosne omnes eadem vocabula sCripsistis?" Marcus: "Omnes eadem scripsimus, sed ego solus recte sCripsi - ut iam vobis dixi. " 135 lam IUlius, qui Sextum discipulum industrium ac prudentem esse scit, Marco non credit. Marcus patrem 140 suum fallere non potest. Ergo IUlius, qui interim tabel lam in manus sumpsit, "Mentiris, Marce!" inquit, "Hoc tua manu scriptum non est. Falsa sunt omnia quae no- bis narravisti!" Aemilia vero "Qua de causa" inquit "eum falsa dix- 145 isse putas? Cur non credis filio tuo?" Sed antequam IUlius ad haec respondere potest, ali quis ianuam pulsat. Quis pulsat? Vide capitulum quod sequitur! 150 GRAMMATICA LATINA Verbi t empora Praeteritum perfectum et imPerfectum Nox obscura erat: nulla luna caelum illustrabat; caelum neque liina neque stellis illustrabatur. 155 Turn fulgur caelum illustravit; caelum obsciirum fulgure c1arissimo illustratum est. 'Illustrabat, illustrabatur' est praeteritum imperfectum. 'Illustravit, illustratum esf praeteritum perfectum est. Perfectum 160 [A] Activum. Marcus dicit 'se Sextum pulsavisse': "Ego Sextum pulsa vi. " Iulius: "lUne solus eum pulsavisti?" Marcus: "Ego et Titus eum pulsavimus. " Iulius: "Vosne unum pulsavistis?" Prirnum Marcum pulsavit Sextus, turn Marcus et Titus eum 165 pulsaverunt. injiniti'VUS perfecti: pulsavlisse. Singuliiris PlUralis PersOna prima pUlsavli pUlsavl imus PersOna secunda pulsavlisti pUlsavlistis 170 PersOna tertia pulsavlit pUlsavlerunt Exempla: [1] recital re: recitavlisse; [2] parilre: parulisse; [3] scriblere: scripslisse; [4] aUdilre: aUdivlisse. Marcus malus discipulusjUit: male recitavit, foede scripsit, in ludo dormivit, nec magistro paruit. Sed Marcus dicit 'se 175 bonum discipulumjUisse, bene recitQvisse, pu1chre scripsisse, magistro paruisse, nec in ludo dormivisse': "Ego bonus disci pulus jUi, bene recitdvi, pu1chre scripsi, magistro parui, nec in ludo dormivi!" Iulius: "Mentiris, Marce! lu malus disci pulus jUisti, male recitavisti, foede sCripsisti, in ludo dormi- 180 visti, nee magistro paruistil" Mareus et Titus mall discipuli jUerum, male recitaverunt, foede scripserunt, in ludo dormiverunt, nec magistro parue runt. Mareus et Titus: "Nos boni discipulijUimus, bene reci- CAP. XXI perfectum (perf) im-perfectum (imperf) pu!savisse pu!savi pu!savisti pu!siivit pulsiivimus pu!siivistis pu!siivhwzt -isse I -i -imus 11 -isti -istis III -it -irum [1] recita-: recitav [2] pare-: paru- [3] scrib-: scrips [4] dormi- dormi'l>- [l] recitcivlisse ���!;I�sti :;1; recnav It -av erunt [2] parulisse Piiruli parulimUS p�ru �ti P� �tis paru It paru mmt [3] scripslisse scripsli SCripSlimus scr!ps �ti sCl!J's �tis scrips It scnps erunt [4] dormiv lisse dormivli dormivlimus dormiv isti dormiv istis dormiv it dormiv mmt 169 Index Capitulorum I. Imperium Romanum II. Familia Romana III. Puer Improbus IV. Dominus et Servi V. Villa Et Hortus VI. Via Latina VII. Puella et Rosa VIII. Taberna Romana IX. Pastor et Oves X. Bestia et Homines XI. Corpus Humanum XII. Miles Romanus XIII. Annus et Menses XIV. Novus Dies XV. Magister et Discipuli XVI. Tempestas XVII. Numeri Difficiles XVIII. Litterae Latinae XIX. Maritus et Uxor XX. Parentes XXI. Pugna Discipulorum XXII. Cave Canem XXIII. Epistula Magistri XXIV. Puer Aegrotus XXV. Theseus et Minotaurus XXVI. Daedalus et Icarus XXVII. Res Rusticae XXVIII. Pericula Maris XXIX. Navigare Necesse Est XXX. Convivium XXXI. Inter Pocula XXXII. Classis Romana XXXIII. Exercitus Romanus XXXIV. De Arte Poetica XXXV. Ars Grammatica Tabula Declinationum Nomina Numeri Pronomina Verba Activum Passivum Kalendarium Romanum Index Vocabulorum A ABC CD DEF FGHI IKL LMN NOP P PQR RS STU UVZ Index Grammaticus Notae Formae Mutatae Imperium Romanum Italia Graecia
Compartilhar